라틴어 문장 검색

ARISTOTELES, quid syllogismus esset, his versibus definivit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVI 2:1)
Syllogismus est oratio, in qua, consensis quibusdam et concessis, aliud quid quam quae concessa sunt, per ea quae concessa sunt, necessario conficitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVI 3:2)
Primo igitur profectionem novam a Lincolnia in partes septentrionales instituit, quamvis revera hoc iter potius curiam quandam iudicialem itinerariam saperet quam alias.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 15:7)
In logica enim vulgari opera fere universa circa Syllogismum consumitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:2)
At nos demonstrationem per syllogismum rejicimus, quod confusius agat, et naturam emittat e manibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:5)
nihilominus hoc subest fraudis, quod syllogismus ex propositionibus constet, propistiones ex verbis, verba autem notionum tesserae et signa sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:7)
Rejicimus igitur syllogismum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:9)
neque id solum quoad principia (ad quae nec illi eam adhibent) sed etiam quoad propositiones medias, quas educit sane atque parturit utcunque syllogismus, sed operum steriles et a practica remotas et plane quoad partem activam scientiarum incompetentes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:10)
Quamvis igitur relinquamus syllogismo et hujusmodi demonstrationibus famosis ac jactatis jurisdictionem in artes populares et opinabiles (nil enim in hac parte movemus), tamen ad naturam rerum Inductione per omnia, et tam ad minores propositiones quam ad majores, utimur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:11)
Veruntamen aequum est, ut ab hominibus impetremus (in tanta praesertim doctrinarum et scientiarum restauratione) ut qui de hisce nostris aliquid, sive ex sensu proprio, sive ex authoritatum turba, sive ex demonstrationum formis (quae nunc tanquam leges quaedam judicialis invaluerunt), statuere aut existimare velit, ne id in transitu et velut aliud agendo facere se posse speret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 11:3)
Syllogismus ad principia scientiarum non adhibetur, ad media axiomata frustra adhibetur, cum sit subtilitati naturae longe impar.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 29:1)
Syllogismus ex propositionibus constat, propositiones ex verbis, verba notionum tesserae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 31:1)
At multo major est in axiomatibus, et propositionibus inferioribus, quae educit syllogismus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 37:3)
quod adhuc factum est, prono ad hoc impetu naturali intellectus, atque etiam ad hoc ipsum, per demonstrationes quae fiunt per syllogismum, jampridem edocto et assuefacto.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 249:3)
adeo ut in ea major sit consumenda opera, quam adhuc consumpta est in syllogismo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION